- MILITIA
- MILITIAapud Petrum Diaconum Histor. Casin. l. 4. c. 35. Curtes, quae manifeste Imperii erant, Militias et castra Imperii: Gervasium Tilleberiensem MS. de Otiis Imperial. l. 2. Hic (Henricus II. Imperator) legem instituit apud Teutones, ut Militiae, more Gallorum et Anglorum, successionis iure devolverentur ad proximiores agnationis gradus, cum antea penderent ex Principis gratia; Alios medii aevi Scriptores; alias Feudum Militis et Feudum Loricae: Item Terra, quae Militem debet in expeditione, dicitur in Charta Blduini Comitis Flandriae A. C. 1119. Gallice Gentillesse, in quodam vetere Regesto, apud Car. du Fresne. Cuiusmoditerras non nisi a Militibus possideri et teneri potuisse. docet is ex Charta Sanctii Regis Maioricarum, A. C. 1323. quâ Raimundo Rubey de Pratis concedit, ut tenere possit aliquot villas, quaeab avunculo ex legato concessae fuerant, etiamsi ab eodem Rege tenerentur in feudum et de Militariad personam non Militarem devenerint, hâc appositâ conditione, ut, Raimundô exstinctô, villae eaedem ad unum ex filiis eius legitimis devenirent, qui suô decenvi tempore Miles efficeretur. Militare autem Domino teneri solitos, qui Militias ac feuda possidebant, notum est. Unde Dudo de Actis Normann. l. 3. Richardo infanti manibus suts datis, super sacrosanctas reliquias, fidem obsequentis famulatus et militationis facientes, spoponderunt et voverunt illi, se per omnia esse fideles. Et Guntherus Ligurini l. 8.Publica militae vassallus munera iustaeNon renuat, dominique libens in castra vocatui.Aut eat, aut alium prose submittat iturum,Arbitriô Domini, velquem laudaverit illeCompenset redimatque suum mercede laborem.Plura hanc in rem, vide supra passim, in vocibus Beneficium, Caballaria, Feudum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.